Catullus carmen 07 quaeris quot mihi basiationes testo



Quaeris, quot mihi basiationes


tuae, Lesbia, sint satis superque.


quam magnus numerus Libyssae harenae


lasarpiciferis iacet Cyrenis


oraclum Iovis inter aestuosi


et Batti veteris sacrum sepulcrum;


aut quam sidera multa, cum tacet nox,


furtivos hominum vident amores:


tam te basia multa basiare


vesano satis et super Catullo est,


quae nec pernumerare curiosi


possint nec mala fascinare lingua.