Venantius Fortunatus Testi

Venantius Fortunatus Quem terra, pontus, aethera Testo

Quem terra, pontus, aethera (sidera)

colunt, adorant, praedicant,

trinam regentem machinam,

claustrum Mariae baiulat.

Cui luna, sol et omnia

deserviunt per tempora,

perfusa caeli gratia

gestant puellae viscera.

Beata Mater, munere

cuius supernus Artifex,

mundum pugillo continens,

ventris sub arca clausus est.

Beata caeli nuntio,

fecunda Sancto Spiritu,

desiderata gentibus

cuius per alvum fusus est.

Iesu, tibi sit gloria,

qui natus es de Virgine,

cum Patre, et almo Spiritu

in sempiterna saecula. Amen.