Venantius fortunatus quem terra pontus aethera testo



Quem terra, pontus, aethera (sidera)


colunt, adorant, praedicant,


trinam regentem machinam,


claustrum Mariae baiulat.


Cui luna, sol et omnia


deserviunt per tempora,


perfusa caeli gratia


gestant puellae viscera.


Beata Mater, munere


cuius supernus Artifex,


mundum pugillo continens,


ventris sub arca clausus est.


Beata caeli nuntio,


fecunda Sancto Spiritu,


desiderata gentibus


cuius per alvum fusus est.


Iesu, tibi sit gloria,


qui natus es de Virgine,


cum Patre, et almo Spiritu


in sempiterna saecula. Amen.